Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Sunt etiam, qui negent in is qui in1 nostris libris
disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur
15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam
mortuis invidere.
3.
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus,
si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret
praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae2 videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra3 quidem causa facilis est,
qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque
summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis
cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est
et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi
invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec
illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati
relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam
aliud agunt nisi ut in4 utramque partem dicendo et
[p. 30]
audiendo eliciant5 et tamquam exprimant aliquid quod
aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.